- CUMA
- CUMAurbs in Locrensi agro, qui est Ioniae minoris. Fuit autem haec Aeolicarum urbium maxima; et fere Metropolis ceterarum, quae numerô erant circiter 30. Ab ea nominata est Cumaea Sibylla, quam aliqui a vicinitate loci Erythraeam appellârunt, quae profecta in Italiam, multa de Romanis vaticinata est. Patria fuit Ephori, viri doctrinâ clari, Isocratis discipuli. Sed et ante ipsum, Hesiodus quoque Cumaeus fuit. Cuma Aeolica ante Lesbum sita, nomen habet a Cyme Amazone, quare etiam Amazonium dicta; gentile Κυμαῖος (Κυμὲυς enim ab urbe Italiae fit) Haec et Lesbos stoliditatis notantur. Est et alia Phriconitis dicta. Quarta Elidis, Quinta Euboeae, et Pamphyliae. Item Insula prope Siciliam. Steph. Humus oppidi incolae Comaei dicti sunt, qui stupiditatis nomine male audiêrunt. Olim enim vulgatum erat in totâ Asiâ proverb. Cumaei sero ssapiunt, ὀψὲ αἰςθάνονται Κυμᾶοι. De cuius origine duae afferuntur sententiae. Sunt enim, qui dicant, Cumaeos cum ad mare urbem opportunam haberent, et tamen nullum ex ea reciperent proventum, vix demum trecentesimô ab Urb. Cond. annô intellexisse, ex portorio reditum non contemnendum posse confici. Alii, pecuniâ foenori acceptâ, amplissimas eas porticus tradunt aedificâsse: quam pecuniam cum constitutô die non exsolvissent, creditores in ipsarum porticuum possessionem fuisse missos, qui deinde cives a deambulatione arcebant. Verum cum ingens pluvia repente ingruisset, creditores statim edictum promulgâsse, ut Cumaei se in porticus reciperent. Praecone itaque identidem acclamante: Subite portus viri Cumaei, qui tunc aderant hospites, rem in iocum verterunt, tamquam non intelligerent Cumaei, nisi iussi, pluviae tempore porticus esse subeundas. Haec Strabo l. 13. Vide Steph. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.